- DESIDERATA
- I.DESIDERATAin Gloss. Lat. Gr. λειτουργία, τελετὴ, Scalig. et Casaub. est, initiatio in Christianismo, i. e. Baptismo; imprimis vero S. Eucharistia, teletarum teleta, sacramentorum sacramentum: de quo peculiariter usurpari verbum desiderare, apud Lat. PP. iisdem observatum. Quo pertinet locus elegans Gregorii Mag. l. 7. Ep. 24. de Iudaeorum quorundam conversione loquentis, Si sanctum Pascha elegerint exspectare, iterum cum Episcopo loquere, ut modo quidem catechumeni fiant atque ad eos frequenter accedat geratque sollicitudinem et animos corum admonitione suae adhortationis accedat, ut quanto exspectatur eis longa festivitas, tanto se praeparare et eam desiderio fervente debeant sustinere. Vox e sacris Gentilium, ut aliae non paucae, petita, quâ illis epopta, ultima mysteriorum pars, fuit deotata. Ad hanc dum toto quinquennio praeparabantur, docebantur hoc temporis spatio futuri epoptae ardentissimo desiderio et cum suspiriis (quorum meminit Terull. c. Valentinianos) ἐποπτείας diem exspectare. Similiter ergo in Ecclesia erudiebantur Catechumeni, ut magna cum aviditate S. Communionem peterent, unde illis Competentium nomen, sicut docent Augustin. Isid. Alii. Exstant certe PP. qua Graecorum, quâ Latinorum, Homiliae non paucae ad Catechumenos, in quibus multa dicuntur, ad excitandam hanc in illorum animis cupiditatem. Vide Casaub. Exercitat. XVI. §. 43. 45. Proprie autem Desiderare, significat finem et exitum tempestatis vel sideris, quod desiit χειμάζειν, seu siderare: unde desiderari res dicta, quae abiit, nec amplius exstat. Salmas. ad Solin. p. 425.II.DESIDERATAuna ex Antillis, sub Francis, parva sed fertilis et probe cuta. 10. leuc. ab Ins. Guadalupia in Or. Sic dicta a C. Columbo, qui primus eam detexit, cum rursus in Americam tenderet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.